monumenta.ch > Plinius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 68
{XXXV} Inciduntur bis et ipsae isdemque temporibus, sed a radice usque ad ramos qui valent. sudant autem sponte prius quam incidantur stacte dicta, cui nulli praefertur. ab hac sativa et in silvestri quoque melior aestiva. non dant ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. cetero passim a vulgo coemptam in folles conferciunt, nostrique unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pinguedinis argumentis.